De Admirandis, Pag. 38
 
Vanini, De Admirandis

/p. 38/ apparent, ventorum sunt nuntiae; medius

namque aër, qui in sublimi est, dum vehementius

agitatur, siderum lumen dispergit ac proinde

[stellae] scintillare videntur magis. Alex. Sed Aristoteles

scripsit ideo videri sidera tremere, quia visus

in coelum fertur. I. C. – Repugnat hoc suae ipsius

philosophiae decretis, in quibus omnino

negat visionem fieri per emissionem radiorum ex

oculis. Alex. – Ita esto. Sed, quaeso, perdocte Iuli

Caesar, fac per te erudiar, fac ut concipiam id

quod animum meum iamdudum sollicitat et

angit. I. C. – Quid istuc est?

DIALOGUS VIII.

De igne.

Alex. –

Insusurrasti mihi, si bene memini,

ignem non esse elementum.

Enarres, humillime te deprecor,

rationes, quibus dogma

hoc, iam per tot saecula a sapientissimis

viris stabilitum, impugnas. Si hoc

praestas, ut praestare potes,

eris mihi semper magnus

Apollo. I. C. – Non committam, ut plus potuisse

preces videantur, quam ius et amicitiae,

quae habet omnia communia et literarum necessitudo,

quae viris sapientibus ea de causa videntur

a Deo impertitae, ut quod ab eo gratis acceperimus,

optimo cuique reponamus non inviti.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum